SALMOS DO NOME DE MARIA

℣. Deus, in adjutorium meum intende
℟. Domine, ad adiuvandum me festina

℣. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen.

M

Magnificat

Ant. Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias; cui fecit magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

Magnificat anima mea Dominum,
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo;

Quia respexit humilitatem anciliae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est;
et sanctum nomen ejus.

Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in Brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis,
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae

Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in saecula.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen.

Ant. Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias; cui fecit magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

A

Salmo 119

Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini et Mariae matris eius.

Ad Dominum, cum tribularer, clamavit;
et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis,
et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi
ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutae,
cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Habitavi cum habitantibus Cedar;
multum incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen.

Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini et Mariae matris eius.

R

Salmo 118

Ant. Refugium est in tribulationibus Mariae nomen omnibus illud invocantibus.

Retribue servo tuo, vivifica me:
et custodiam sermones tuos.

Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.

Incola ego sum in terra:
non abscondas a me mandata tua.

Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas,
in omni tempore.

Increpasti superbos:
maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;
Servus autem exercebatur in justificationibus tuis.

Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum justificationes tuae.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen.

Ant. Refugium est in tribulationibus Mariae nomen omnibus illud invocantibus.

I

Salmo 125

Ant. In universa terra admirabile est nomen tuum, o Maria!

In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus sicut consolati

Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.

Tunc dicent inter gentes:
Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum,
facti sumus laetantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram;
sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua

Venientes autem venient cum exsultatione,
portantes manipulos suos.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen.

Ant. In universa terra admirabile est nomen tuum, o Maria!

A

Salmo 122

Ant. Annuntiaverunt cœli nomen Mariae, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in cœlis.

Ecce sicut oculi servorum
in manibus dominorum suorum, 

Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae,
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine; miserere nostri,
quia multum repleti sumus despectione.

Quia multum repleta est anima nostra,
opprobrium abundantibus et despectio superbis.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper. Et in sáecula saeculórum. Amen..

Ant. Annuntiaverunt cœli nomen Mariae, et viderunt omnes populi gloriam ejus.


***
Oremus
Deus, qui Beatissimam Matrem tuam glorioso ac dulcissimo nomine Mariae appelare voluisti: concede propitius; ut cujus nomen venetamur in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis. Qui vivis et regnas cum Deo Patri in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saexulorum.
℟. Amen

RESPONSORIO

1- Si quaeris caelum, anima,
Mariae nomen invoca
Mariam invocantibus
Caelestis patet janua.

Ad Mariae nome Caelites
Laetantur, tremunt inferi;
Caelum, tellus et aequora
Totiusque mundus jubilat.

2- Culpae fugantur tenebrae;
Morbi, dolores, ulcera
Vinctis solvuntur compedes
Nautis mitescunt aequora.

3- Gloria Mariae, filiae
Patris et matri Geniti
Sponsaeque Sancti Spiritus
Per saeculorum saecula.

℣. Sit nomen Virginis Mariae benedictum.
℟. Ex hoc nunc et usque in saeculum.

Oremus
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut fideles tui, qui sub sanctissimae Virginis Mariae nomine et protectione laetantur, ejus pia intercessione a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia aeterna pervenire mereantur in cœlis. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.